Latinské modlitby

 
Latinské modlitby

Signum Crucis – Prežehnanie
In nómine Patris et Filii et Spíritus Sancti. Amen.

Pater Noster – Otče náš
Pater noster, qui es in cælis: sanctificétur Nomen Tuum:
advéniat Regnum Tuum: fiat volúntas Tua, sicut in cælo, et in terra.
Panem nostrum cotidiánum da nobis hódie, et dimítte nobis débita nostra,
sicut et nos dimíttimus debitóribus nostris.
Et ne nos indúcas in tentatiónem; sed líbera nos a Malo.

Gloria Patri – Sláva Otcu
Glória Patri et Fílio et Spirítui Sancto.
Sicut erat in princípio, et nunc et semper et in sǽcula sæculórum. Amen.

Ave, Maria – Zdravas, Mária
Ave, Maria, grátia plena, Dóminus tecum.
Benedícta tu in muliéribus, et benedíctus fructus ventris tui, Iesus.
Sancta María, Mater Dei, ora pro nobis peccatóribus, nunc et in hora mortis nostræ.
Amen.

Angele Dei – K anjelovi strážcovi
Ángele Dei, qui custos es mei, me, tibi commíssum pietáte supérna,
illúmina, custódi, rege et gubérna. Amen.

Symbolum Apostolicum – Apoštolské vyznanie viery
Credo in Deum Patrem omnipoténtem, Creatorem
cæli et terræ, et in Iesum Christum, Filium Eius unicum,
Dominum nostrum, qui concéptus est de Spíritu Sancto, natus ex Maria Virgine,
passus sub Póntio Piláto, crucifixus, mórtuus, et sepúltus,
descéndit ad ínferos, tértia die resurréxit a mórtuis,
ascéndit ad cælos, sedet ad déxteram Dei Patris omnipoténtis,
inde ventúrus est iudicáre vivos et mórtuos.
Et in Spíritum Sanctum, sanctam Ecclésiam cathólicam, sanctórum communiónem,
remissiónem peccatórum, carnis resurrectiónem, vitam ætérnam. Amen.

Symbolum Nicænum Costantinopolitanum – Nicejsko-carihradské vyznanie viery
Credo in unum Deum, Patrem omnipoténtem,
Factorem cæli et terræ, visibílium ómnium et invisibilium
Et in unum Dóminum Iesum Christum, Filium Dei unigénitum et ex Patre natum ante ómnia sǽcula:
Deum de Deo, Lumen de Lúmine, Deum verum de Deo vero,
génitum, non factum, consubstantiálem Patri: per quem ómnia facta sunt;
qui propter nos hómines et propter nostram salútem,
descéndit de cælis, et incarnátus est de Spíritu Sancto ex Maria Víirgine
et homo factus est, crucifíxus étiam pro nobis sub Póntio Piláto,
passus et sepúltus est, et resurréxit tértia die secúndum Scriptúras,
et ascéndit in cælum, sedet ad déxteram Patris,
et íterum ventúrus est cum glória, iudicáre vivos et mórtuos, cuius regni non erit finis.
Credo in Spíritum Sanctum, Dominum et vivificántem, qui ex Patre
Filióque procédit, qui cum Patre et Fílio simul adorátur et conglorificátur,
qui locútus est per prophétas.
Et unam sanctam cathólicam et apostólicam Ecclésiam.
Confíteor unum Baptísma in remissiónem peccatórum.
Et exspécto resurrectiónem mortuórum, et vitam ventúri sæculi.
Amen.

Requiem Æternam – Odpočinutie večné
Réquiem ætérnam dona eis, Dómine,
et lux perpétua lúceat eis.
Requiéscant in pace. Amen.

Angelus Domini – Anjel Pána
Ángelus Dómini nuntiávit Mariæ.
Et concépit de Spíritu Sancto.
Ave, María…
Ecce ancílla Dómini.
Fiat mihi secúndum verbum tuum.
Ave, María…
Et Verbum caro factum est.
Et habitávit in nobis.
Ave, Maria…
Ora pro nobis, sancta Dei génetrix.
Ut digni efficiámur promissiónibus Christi.

Orémus.
Grátiam tuam, quǽsumus,
Dómine, méntibus nostris infunde;
ut qui, Ángelo nuntiánte,
Christi Fílii tui incarnatiónem cognóvimus,
per passiónem eius et crucem,
ad resurrectiónis glóriam perducámur.
Per eúndem Christum Dóminum nostrum. Amen.
Glória Patri…

Regina Cæli – Raduj sa, nebies Kráľovná
Regína cæli lætáre, allelúia.
Quia quem meruísti portáre, allelúia.
Resurréxit sicut dixit, allelúia.
Ora pro nobis Deum, allelúia.
Gaude et lætáre, Virgo María, allelúia.
Quia surréxit Dominus vere, allelúia.

Orémus.
Deus, qui per resurrectiónem Filii tui Dómini nostri Iesu Christi
mundum lætificáre dignátus es,
præsta, quǽsumus,
ut per eius Genetrícem Virginem Maríam
perpétuæ capiámus gáudia vitæ.
Per Christum Dóminum nostrum. Amen.

Salve, Regina – Zdravas, Kráľovná
Salve, Regína, Mater misericórdiæ,
vita, dulcédo et spes nostra, salve.
Ad te clamámus, éxsules filii Evæ.
Ad te suspirámus geméntes et flentes
in hac lacrimárum valle.
Eia ergo, advocáta nostra,
illos tuos misericórdes óculos ad nos convérte.
Et Iesum benedíctum fructum ventris tui,
nobis, post hoc exsílium, osténde.
O clemens, o pia, o dulcis Virgo María!

Magnificat – Velebí moja duša Pána
Magníficat ánima mea Dóminum,
et exsultávit spíritus meus
in Deo salvatóre meo,
quia respéxit humilitátem
ancíllæ suæ.
Ecce enim ex hoc beátam
me dicent omnes generatiónes,
quia fecit mihi magna,
qui potens est,
et sanctum nomen eius,
et misericórdia eius in progénies
et progénies timéntibus eum.
Fecit poténtiam in bráchio suo,
dispérsit supérbos mente cordis sui;
depósuit poténtes de sede
et exaltávit húmiles.
Esuriéntes implévit bonis
et divites dimisit inanes.
Suscépit Ísrael púerum suum,
recordátus misericórdiæ,
sicut locútus est ad patres nostros,
Àbraham et sémini eius in sǽcula.

Glória Patri et Fílioet Spirítui Sancto.
Sicut erat in princípio, et nunc et semper,
et in sǽcula sæculórum.
Amen.

Sub tuum præsidium
Sub tuum præsídium confúgimus,
sancta Dei Génetrix;
nostras deprecatiónes ne despícias
in necessitátibus;
sed a perículis cunctis
líbera nos semper,
Virgo gloriósa et benedícta.

Benedictus
Benedíctus Dóminus, Deus Ísrael,
quia visitávit
et fecit redemptiónem plebi suæ,
et eréxit cornu salútis nobis
in domo David púeri sui,
sieut locútus est per os sanctórum,
qui a sæculo sunt, prophetárum eius,
salútem ex inimícis nostris
et de manu ómnium,
qui odérunt nos;
ad faciéndam misericórdiam
eum pátribus nostris
et memorári testaménti sui sancti,
iusiurándum, quod iurávit
ad Ábraham patrem nostrum,
datúrum se nobis,
ut sine timóre,
de manu inimicórum liberáti,
serviámus illi
in sanetitáte et iustítia coram ipso
omnibus diébus nostris.
Et tu, puer,
prophéta Altíssimi vocáberis:
præíbis enim ante fáciem Dómini
paráre vias eius,
ad dandam sciéntiam salútis
plebi eius
in remissiònem peccatòrum eòrum,
per víscera misericòrdiæ Dei nostri,
in quibus visitábit nos óriens ex alto,
illumináre his, qui in ténebris
et in umbra mortis sedent,
ad dirigéndos pedes nostros
in viam pacis.
Glória Patri et Fílio
et Spirítui Sancto.
Sicut erat in princípio,
et nunc
et semper,
et in sǽcula sæculòrum. Amen.

Te Deum
Te Deum laudámus:
te Dóminum confitémur.
Te ætérnum Patrem,
omnis terra venerátur.
tibi omnes ángeli,
tibi cæli
et univérsæ potestátes:
tibi chérubim et séraphim
incessábili voce proclámant:
Sanctus, Sanctus, Sanctus,
Dòminus Deus Sábaoth.
Pleni sunt cæli et terra
maiestátis glóriæ tuæ.
Te gloriòsus
apostolòrum chorus,
te prophetárum
laudábilis númerus,
te mártyrum candidátus
laudat exércitus.
Te per orbem terrarum
sancta confitétur Ecclésia,
Patrem imménsæ maiestátis;
venerándum tuum verum
et únicum Filium;
Sanctum quoque
Paráclitum Spíritum.
Tu rex glòriæ, Christe.
Tu Patris sempitérnus es Filius.
Tu, ad liberándum susceptúrus
hóminem,
non horrúisti Virginis úterum.
Tu, devícto mortis acúleo,
aperuísti credéntibus regna cælórum.
Tu ad déxteram Dei sedes,
in glória Patris.
Iudex créderis esse ventúrus.
Te ergo quǽsumus,
tuis famulis súbveni,
quos pretiòso sanguine redemísti.
Ætérna fac curo sanctis tuis
in glória numerári.
Salvum fac pópulum tuum, Dómine,
et bénedic hereditáti tuæ.
Et rege eos, et extólle illos
usque in ætérnum.
Per síngulos dies benedícimus te;
et laudámus nomen tuum
in sǽculum, et in sǽculum sǽculi.
Dignáre, Dòmine,
die isto sine peccáto nos custodíre.
Miserére nostri, Dómine, miserére nostri.
Fiat misericórdia tua,
Dómine, super nos,
quemádmodum sperávimus in te.
In te, Dómine, sperávi:
non confúndar in ætérnum.

Veni, Creator Spiritus
Veni, creátor Spíritus,
mentes tuòrum vísita,
imple supérna grátia,
quæ tu creásti péctora.

Qui díceris Paráclitus,
altíssimi donum Dei,
fons vivus, ignis, cáritas,
et spiritális únctio.

Tu septifòrmis múnere,
dígitus patérnæ déxteræ,
tu rite promíssum Patris,
sermóne ditans gúttura.

Accénde lumen sénsibus,
infúnde amórem córdibus,
infírma nostri córporis
virtúte firmans pérpeti.

Hostem repéllas lóngius
pacémque dones prótinus;
ductóre sic te prævio
vitémus omne nóxium.

Per Te sciámus da Patrem
noscámus atque Fílium,
teque utriúsque Spíritum
credámus omni témpore.

Deo Patri sit glória,
et Fílio, qui a mórtuis
surréxit, ac Parác1ito,
in sæculórum sǽcula. Amen.

Veni, Sancte Spiritus
Veni, Sancte Spíritus,
et emítte cǽlitus
lucis tuæ rádium.

Veni, pater páuperum,
veni, dator múnerum,
veni, lumen córdium.

Consolátor óptime,
dulcis hospes ánimæ,
dulce refrigérium.

In labóre réquies,
in æstu tempéries,
in fletu solácium.

O lux beatíssima,
reple cordis íntima
tuórum fidélium.

Sine tuo númine,
nihil est in hómine
nihil est innóxium.

Lava quod est sórdidum,
riga quod est áridum,
sana quod est sáueium.

Flecte quod est rígidum,
fove quod est frígidum,
rege quod est dévium.
Da tuis fidélibus,
in te confidéntibus,
sacrum septenárium.

Da virtútis méritum,
da salútis éxitum,
da perénne gáudium.
Amen.

Anima Christi – Duša Kristova
Ánima Christi, sanctífica me.
Corpus Christi, salva me.
Sanguis Christi, inébria me,
Aqua láteris Christi, lava me.
Pássio Christi, confórta me,
O bone Iesu, exáudi me.
Intra tua vúlnera abscónde me.
Ne permíttas me separári a te.
Ab hoste malígno defénde me.
In hora mortis meæ voca me.
Et iube me veníre ad te,
ut cum Sanctis tuis laudem te
in sǽcula sæculórum.
Amen.

Memorare – Spomeň si, Panna Mária
Memoráre, o piíssima Virgo María, non esse audítum a sǽculo, quemquam ad tua curréntem præsidia, tua implorantem auxília, tua peténtem suffrágia, esse derelíctum. Ego tali animátus confidéntia, ad te, Virgo Vírginum, Mater, curro, ad te vénio, coram te gemens peccátor assisto. Noli, Mater Verbi, verba mea despícere; sed áudi propítia et exáudi.
Amen.

Rosarium – Ruženec
Mystéria gaudiosa – Radostné tajomstvá
(in feria secunda et sabbato)

Annuntiátio.
Visitátio.
Natívitas.
Præsentátio.
Invéntio in Tempio.

Mystéria lucis – Tajomstvá svetla
(in feria quinta)

Baptísma apud Iordánem.
Autorevelátio apud Cananénse
matrimónium.
Regni Dei proclamátio
coniúcta cum invitaménto
ad conversiónem.
Transfigurátio.
Eucharístiæ Institútio.

Mystéria dolorósa – Bolestné tajomstvá
(in feria tertia et feria sexta)

Agonía in Hortu.
Flagellátio.
Coronátio Spinis.
Baiulátio Crucis.
Crucifíxio et Mors.

Mystéria gloriósa – Slávnostné tajomstvá
(in feria quarta et Dominica)

Resurréctio.
Ascénsio.
Descénsus Spíritus Sancti.
Assúmptio.
Coronátio in Cælo.

O Iesu – Ó, Ježišu
O Iesu, dimitte peccata nostra, líbera nos ab igne inferni et assume in caelum omnes animas, praesertim eas, quae maxime indígent misericórdia tua. Amen.

Oratio ad finem Rosarii dicenda

Ora pro nobis, sancta Dei génetrix.
Ut digni efficiámur promissiónibus Christi.
Orémus.
Deus, cuius Unigénitus per vitam, mortem et resurrectiónem suam
nobis salútis ætérnæ prǽmia comparávit,
concéde, quǽsumus:
ut hæc mystéria sacratíssimo beátæ Maríæ Virginis Rosário recoléntes,
et imitémur quod cóntinent,
et quod promíttunt assequámur.
Per Christum Dóminum nostrum. Amen.

Actus fidei – Vzbudenie viery
Dómine Deus,
firma fide credo et confíteor ómnia et síngula
quæ sancta Ecclésia Cathólica propónit,
quia tu, Deus, ea ómnia revelásti,
qui es ætérna véritas et sapiéntia
quæ nec fállere nec falli potest.
In hac fíde vívere et mori státuo. Amen.

Actus spei – Vzbudenie nádeje
Dómine Deus,
spero per grátiam tuam remissiónem ómnium peccatórum,
et post hanc vitam ætérnam felicitátem me esse consecutúrum:
quia tu promisísti, qui es infiníte potens, fidélis, benígnus, et miséricors.
In hac spe vívere et mori státuo.
Amen.

Actus caritatis – Vzbudenie lásky
Dómine Deus,
amo te super ómnia et próximum meum propter te,
quia tu es summum, infinítum, et perfectíssimum bonum,
omni dilectióne dignum.
In hac caritáte vívere et mori státuo.
Amen.

Actus contritionis
Deus meus,
ex toto corde pǽnitet me ómnium meórum peccatórum,
éaque detéstor, quia peccándo, non solum pœnas a te iuste statútas proméritus sum,
sed præsértim quia offéndi te, summum bonum,
ac dignum qui super ómnia diligáris.
Ideo fírmiter propóno, adiuvánte grátia tua,
de cétero me non peccatúrum peccandíque occasiónes próximas fugitúrum.
Amen.

Loretánske litánie
Kyrie, elèison – Kyrie elèison
Christe, elèison – Christe elèison
Kyrie, elèison – Kyrie elèison
Christe, àudi nos – Christe, àudi nos
Christe, exàudi nos – Christe, exàudi nos
Pàter de caelis, Deus – miserère nobis
Fìli Redèmptor mundi, Deus – miserère nobis
Spìritus Sàncte, Deus – miserère nobis
Sancta Trìnitas, ùnus Deus – miserère nobis
Sancta Marìa – ora pro nobis
Sancta Dèi Gènetrix – …
Sancta Vìrgo vìrginum –
Mater Christi –
Mater Ecclesiae –
Mater divìnae gratiae –
Mater purissima –
Mater castissima –
Mater inviolata –
Mater intemerata –
Mater amabilis –
Mater admirabilis –
Mater boni consìlii –
Mater Creatòris –
Mater Salvatòris –
Virgo prudentissima –
Virgo veneranda –
Virgo praedicanda –
Virgo pòtens –
Virgo clèmens –
Virgo fidèlis –
Spèculum iustìtiae –
Sèdes sapiéntiae –
Causa nòstrae laetìtiae –
Vas spirituale –
Vas honorabile –
Vas insìgne devotiònis –
Rosa mystica –
Turris davìdica –
Turris ebùrnea –
Domus àurea –
Foèderis arca –
Iànua caeli –
Stella matutina –
Sàlus informòrum –
Refùgium peccatòrum –
Consolatrix afflictòrum –
Auxìlium christianòrum –
Regina angelòrum –
Regina patriarchàrum –
Regina prophetàrum –
Regina apostolòrum –
Regina màrtyrum –
Regina confessòrum –
Regina vìrginum –
Regina sanctòrum òmnium –
Regina sine labe originali concepta –
Regina in caelum assùmpta –
Regina sacratìssimi Rosarii –
Regina familiae –
Regina pacis – ora pro nobis
Àgnus Dei, qui tòllis peccàta mùndi – pàrce nobis, Dòmine
Àgnus Dei, qui tòllis peccàta mùndi – exàudi nos, Dòmine
Àgnus Dei, qui tòllis peccàta mùndi – miserère nobis.

Litánie k Božskému Srdcu
Kyrie, elèison – Kyrie elèison
Christe, elèison – Christe elèison
Kyrie, elèison – Kyrie elèison
Christe, àudi nos – Christe, àudi nos
Christe, exàudi nos – Christe, exàudi nos
Pàter de caelis, Deus – miserère nobis
Fìli Redèmptor mundi, Deus – …
Spìritus Sàncte, Deus –
Sancta Trìnitas, ùnus Deus –
Cor Iesu, Fili Patris aetèrni –
Cor Iesu, in sìnu Vìrginis Màtris a Spìritu Sancto formàtum –
Cor Iesu, Verbo Dei substantiàliter unìtum
Cor Iesu, maiestàtis infinìtae –
Cor Iesu, tèmplum Dei sanctum –
Cor Iesu, tabernàculum Altìssimi –
Cor Iesu, domus Dei et pòrta caeli –
Cor Iesu, fòrnax àrdens charitàtis –
Cor Iesu, iustìtiae et amòris receptàculum –
Cor Iesu, bonitàte et amore plenum –
Cor Iesu, virtùtum òmnium abìssus –
Cor Iesu, òmni làude dignìssimus –
Cor Iesu, rex et centrum òmnium còrdium –
Cor Iesu, in quo sunt òmnes thesàuri sapiéntiae et sciéntiae –
Cor Iesu, in quo hàbitat òmnis plenitùdo divinitàtis –
Cor Iesu, in quo Pater sibi bene complàcuit –
Cor Iesu, de cùius plenitùdine òmnes nos accepìmus –
Cor Iesu, desidèrium còllium aeternòrum –
Cor Iesu, pàtiens et mùltae misericòrdiae –
Cor Iesu, dìves in òmnes qui invòcant te –
Cor Iesu, fons vitae et sanctitàtis –
Cor Iesu, propitiàtio pro peccatis nostris –
Cor Iesu, saturàtum oppròbriis –
Cor Iesu, attrìtum pròpter scèlera nostra –
Cor Iesu, ùsque ad mortem oboediens factum –
Cor Iesu, lancea perforàtum –
Cor Iesu, fons totìus consolatiònis –
Cor Iesu, vita et resurrèctio nostra –
Cor Iesu, pax et reconciliàtio nostra –
Cor Iesu, vìctima peccatòrum –
Cor Iesu, sàlus in te speràntium –
Cor Iesu, spes in te morièntium –
Cor Iesu, delìciae sanctòrum òmnium – miserère nobis
Àgnus Dei, qui tòllis peccàta mùndi – pàrce nobis, Dòmine
Àgnus Dei, qui tòllis peccàta mùndi – exàudi nos, Dòmine
Àgnus Dei, qui tòllis peccàta mùndi – miserère nobis.

Dignare me laudare te, Virgo Sacràta.
Da mihi virtùtem contra hòstes tuos.